Roman cameo, circa 100 BCE-100CE

DOMUS

Meetings & Events

Auricula Materials

News & Links

Book Lists

Mission Statement

Contact Us!

LUDI LATINI

For complete vocabulary, macrons, stage directionrs, wonderful illustrations, and great notes, get a copy of Auricula Meretricula (revised edition), by Ann Cumming and R. Blondell, from amazon.com - only $8.95, with used copies often available.
Auricula: I - II - III - IV
MARCUS: Miser sum!
PSEUDOLUS: Cur lacrimas, domine? Vives.
MARCUS: Vere vivebam dum Auricula erat mea. Sed nunc vita mea mors est. Miles enim scelestus puellam meam ab isto Ballione emit, et paucis horis ad Siciliam cum ea navigabit.
PSEUDOLUS: Cur haec te cura sollicitat? Semper sapientia mea te servavi. Hodie quoque te servabo.
MARCUS: Hodie artes tuae non valebunt.
PSEUDOLUS: Fabulae! Saepe nihil cogitas. Ego consilium callidum cum celeritate capiam. Ecce amica mea Dolia venit. Vale poeta! Scribe ista tua carmina de amore. Mihi facta plus quam verba valent, plus quam carmina basia.
MARCUS: Me occiditis basiis vestris!
PSEUDOLUS: Fuge nunc, amator! Nos sollicitas. Quid faciam, Dolia mea? Miles dives amicam domini nostri trans mare statim ducet. Ego multa de sapientia mea domino dixi. Sed verba quid valent? Ille me pro verbis verberabit, nisi eum factis servavero. Adiuva me!
DOLIA: Nihil cum ratione agis. Quantam pecuniam habet ille miles?
PSEUDOLUS: Multam pecuniam, sapientiam nullam.
DOLIA: Hahahae! Hic me maxime delectat! Bonum animum habe, mi Pseudole. Nam sapientia mea vos servabit. Age age! Duc me ad militem meum!

Ludi Latini is a University of Oklahoma Student Group. Contact: Arwyn Thomas.